quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad
eum Abraham ille respondit adsum
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et
vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super
unum montium quem monstravero tibi
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque
concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem
praeceperat ei Deus
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer
illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac
filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium
cumque duo pergerent simul
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis
fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili
mi pergebant ergo pariter
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo
aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque
conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem
lignorum
extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham
Abraham qui respondit adsum
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque
facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non
peperceris filio tuo unigenito propter me
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter
vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro
filio
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque
hodie dicitur in monte Dominus videbit
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo
dicens
per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc
et non pepercisti filio tuo unigenito
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit
semen tuum portas inimicorum suorum
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia
oboedisti voci meae
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee
simul et habitavit ibi
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque
genuisset filios Nahor fratri suo
Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem
Syrorum
et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit
Melcha Nahor fratri Abraham
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et
Thaas et Maacha